Latin
VSVS IN MEDICINA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 710
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper sanguis testudinis terrestris pro sanguine testudinis marinae ad medicamenta commendatur: etenim potus, vt retulit Vuecherius, epilepticis prodesse dicitur. Item ad claritatem visus conducit. Hinc colligendum est à ueritate alienam esse sententiam Rhasis dicentis collyrium ex sanguine huius animalis excaecare. Item apud Galenum proponitur medicamentum ad Artrithicos, &Ischiadicos, in quod sanguis terrestris testudinis ingreditur, item aliud ad contusiones ex ictibus, cui pariter sanguis huius animalis miscetur, additurque quòd testudo arundine intra clauiculam vtrinque transfixa iugulari debet. F Qua quoque testudinis nemoralis à Dioscoride in exterminando Salamandrae veneno probantur, eademque ex Plinio, vlceribus à frigore, vel ab adustione ortis vtiliter illiniuntur Demum vrinam huius animalis ad remedia quaedam adhiberi posse multi affirmant. Plinius tamen non aliter, quam in vesica testudinum dissectarum inueniri posse atbitratur.