# De quadrupedibus digitatis 710

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS IN MEDICINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/710
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/710

Insuper sanguis testudinis terrestris pro sanguine testudinis marinae ad medicamenta commendatur: etenim potus, vt retulit Vuecherius, epilepticis prodesse dicitur. Item ad claritatem visus conducit. Hinc colligendum est à ueritate alienam esse sententiam Rhasis dicentis collyrium ex sanguine huius animalis excaecare. Item apud Galenum proponitur medicamentum ad Artrithicos, & Ischiadicos, in quod sanguis terrestris testudinis ingreditur, item aliud ad contusiones ex ictibus, cui pariter sanguis huius animalis miscetur, additurque quòd testudo arundine intra clauiculam vtrinque transfixa iugulari debet. F Qua quoque testudinis nemoralis à Dioscoride in exterminando Salamandrae veneno probantur, eademque ex Plinio, vlceribus à frigore, vel ab adustione ortis vtiliter illiniuntur Demum vrinam huius animalis ad remedia quaedam adhiberi posse multi affirmant. Plinius tamen non aliter, quam in vesica testudinum dissectarum inueniri posse atbitratur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
