Latin
DE TESTVDINE MARINA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 712-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE TESTVDINE MARINA. Cap. IV. SYNONIMA, DIFFERENTIAE. Descriptio. Nter Latinos Scriptores Plinius testudinem marinam murem marinum indigitat. Graeci, secundum Hesychium, &Varinum γελῶνα dicunt. Aliter secundum Varinum vocatur χέλυδρος, quasi χε λυς ὄνυδρος; quod nomen pro testudine aquatica vsurpari potest: cum testudo degens in mari θαλασσόνοεμος nuncupetur. Alioquin Chelydros propriè colubrum aquę signi. ficat, vt in historia Serpentum explicabitur. Syluaticus testudinem marinam As fulhasch interpretatur. Albertus narrat quòd Germaniae, &Flandriae piscatores hanc belluam militem vocitant, quia scutum, &galeam gestet, deinde Barchoram appellant, nomine fortassis corrupto ab Ostracodermo, vt nonnulli existimant. Immò addit Zytyron animal esse maris, quod Prisci militem cognominarunt: etenim anteriùs figuram quasi armati militis repraesentat; caput enim (vt ille inquit) cute rugosa, &dura galeatum habet, &ab eius collo quoddam veluti scutum dependet. Vnde Albertus, per hoc animal, praedictam testudinem marinam, aut saltem quamdam ei congenerem intellexit. Lusitani hanc belluam tartarugam cognominant; cęterae Nationes nomine generis, addita (maris) differentia vtuntur. Itaque testudines in aquis salsis altae ab alijs alterius generis discrepantes esse constat, non solum quoad magnitudinem, &figuram, sed etiam quia aliò translatae non viuant. Ratione magnitudinis retulit Scaliger in Taprobana G Insula, testudines marinas ita grandes esse, vt vna centum tria pondo pependerit; neque praeter rationem, cum Bellonius etiam scripserit in mari rubro testudines ita ingentes esse, vt testa amplam alicuius aedificij ianuam adęquet. Amplius tegumentum etiam aded grande praedicat Aelianus, vt decem leguminum modios capiat. Ratione; figurae apud Troglodytas, testudines cornigerae esse feruntur. Sed huiusmodi cornua: mollia sunt; quibus tanquam remis natando vtuntur. Hoc te studinis genus Plinius Celtium appel lauit; sed Hermolaus Barbarus celetum non celtium pronunciari posse asseuerauit. Rursusquè alibi prodidit scribendum esse chelytium à χίλυς, quae xox testudinem, &pectus significat, quasi huiusmodi testudines magnas, &pectorosas intelligere voluerit. Tandem, re accuratius considerata, in hanc venit sententiam, has testudines celetas, nempe χέλητας dicendas esse, quae vox apud Graecos genus equitum indicare tradidit: quoniam hae remigio cornuum nando se adiuuent, vt tot equites calcaribus vtentes esse videantur. Aliud genus testudinis marinae est (inquit Cardanus) quod corio velut praeparato integitur, demptisquè capite, &cruribus, cheli instrumento perbellè assimilatur. Dorsum enim sex veluti tabellis simul iunctis constat, &cauda similis est illi par ti citharae, cui collopes intrudi solent ad tendendum, &laxandum neruos. De hac ver H ba fecit Boussuetus, dum illam coriaceam vocat his versibus. Sunt huius dura carnes testudinis ori, Sunt etenim bubulis carnibus assimiles. Namque hęc dura magis, quàm sit mihi prima videtur, Viribus ast ijsdem, filque caroque valent. Namque vicem alterius, si absit, coriacea rectè Supplerit, tantùm proximitatis habent. Omnes tamen Authores conueniunt marinas testudines, ratione figurae duorum esse