Latin
VSVS IN CIBIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 718
Unproofread scanNot analysed yet
Denique, ex Columella, aduersùs Malidem morbum pestilentem boum, praedictus sanguis cum myrrha, thure, &cassia adhibetur. Prae ter sanguinem, hepar quoque ad purgamenta puerperij iuuanda commendatur: territur enim in lacte muliebri, deinde cum vnguento irino, &vino subigitur, postea, ad mentem Hippocratis, supponitur. Amplius fel ad suffusiones vtile probatur à Plinio. Immò à pud Galenum legitur remedium Aelij Galli ad suffusiones salutare, quod drachmas octo praedicti fellis recipit. Boussuetus verò omnes virtutes prędictarum partium testu dinis infrascriptis versibus sic comprehendit. Carne satis pingui, grata, &testudo suaui est, In multis cuius commodus vsus erit. Nimirum diras multùm valet in Salamandras, Addita si raig carnibus vnà siet. Sanguini alopecia, capitisque mala vlcera cedunt, Mixtusque antidotis sępius ille fuit. Felcum melle oculis valdè censetur inunctum Vtile, nam hos multis liberat à vitijs.