Latin
COITVS, PARTVS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 72-3
Unproofread scanNot analysed yet
COITVS, PARTVS. Onnulli auctores non infimi subsellij consentiunt nullum reperiri animal in rerum natura praeter pardum, quod libentius cum alijs diuersi generis commisceatur. Etsi dictum fuerit in capite superiori leaenam ex pardo concipere, nunc ad mentem Portae pantheram cum seone congredi affirmamus. Hinc bigenera fiunt an imalia quemadmodum mulorum duę assignantur species, altera ex Asino, &Equa prodit, altera ex Equo, &Asina oritur, quae Hinnus appellatur. Cęterum pardi praedicta commixtione non sunt contenti, nam Albertus scribit, pardos aliquando cum canibus congredi, &leporarios magnos, quos Veltres quidam cognominant, ex pardo, &cane procreari non inficiatur, quid plura? pardi à lupis etiàm non abhorrent; ideo lexicographi animal ex pardo &lupa natum λυκοπάνθηλάigitant. Ad partum si conuertamus sermonem, non est in dubium reuocandum paneras vnica vice plures edere catulos, quoniam in capite antecedenti notatum fuit animalia polydactyla esse etiam polytoca. His addamus horum animantium plures mammas catulorum multitudinem arguere. Num verò semel tantùm, vel pluries enitatur; in hoc consistit difficultas, quia Isidorus asseruit pantheram semel tantùm parere, Orig. cap2. cuius assignans rationem promebat catulos ante statutum paritionis tempus impatientes morarum temporis vnguibus vterum lacerare, &matrem dolore cogente fętum effundere; deinceps autem pantheram lęso vtero concipere nequire.