# De quadrupedibus digitatis 73-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VICTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/73-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/73-2

VICTVS. Nimantes à nullo edoctae, sed sola natura impulsae, vt attestatur Galenus, Lib. de conad familiaria nutrimenta accedunt, vt iumenta ad herbas, & paleas, leones suet. cap. 2. verò, & pardales ad carnes, quando igitur pardalis ad carnes accedit, ijs nimium se replet, inquit Albertus, deinde tandiu occultatur, donec celebrata assumpti cibi coctione denuò è specu exeat. Verùm quorum pręcipuè anim alium carnibus delectentur, ponderandum est. Si consulamus loannem LeoLib 9. Africa, is animaduertit pardos canibus esse infestissimos, quos occidunt, nem in opere de & libentissimè deuorant, & greges vt plurimùm non inuadere. At si fame premantur, gregibus quidem insidiantur, & agnos potissimum auferunt. Vnde Baptista Mantuanus canebat. Abstulit, & de lanigero grege Pardus adultum Agnum. Plutarchus carnem simiarum pardis gratissimam esse docet, propterea simiae pardorum odore illectę spontè accedunt, & hoc modo captantur, Aelianus verò narrat pardales in Lib. 2. de Mauritania simias persequi, hę autem pardorum impetum declinantes altissimas arboan. cap. 23. res ascendunt, tunc pardus se mortuum esse simulans sub arbore iacet, ad cuius affectum explorandum simiarum audacior descendit, & credens pardalim mortuam, illi insultat. Cęterae id obseruantes ad illudendum descendunt; quare pardalis simias saltibus defaSimiarum tigatas inopinatè vnguibus, & dentibus comprehendit, & hac ratione earum carnibus venatio. magna auiditate vescitur. Carnem quoquè humanam à pantheris summoperè appeti scribit Auctor hist. Indię Lusitanicae, vbi narrat casum duorum Indorum, quos in itinere, apud Par 3. Piratiningam, panthera aggressa est, quorum alter fugit, alter, verò arcu, & sagittis strenuè cum bestia praeliatus est, donec arborem ascendit, à qua, vel ob pugnam fessus, vel à Fera Indi cuiuspulsus in volutabrum cecidit, in quo quasi submersus non potuit à praedicta Fera tota nodam historia. cte incassum laborante extrahi, quę tandem, aduentante die, ab alijs venatoribus sagittis interempta est, & in illius ventre inuentus est digitus pollex hominis Indi, quem digitum Fera pugnando cum illo deglutiuerat, sed animaduertendum est hunc Historicum pantheras cum tigribus confundere.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
