# De quadrupedibus digitatis 74.5-7

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 74.5 to 74.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/74.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/74.5

Fera autem huc illucquè fugiens, exitusquè viarum clausos intuens, tunc in crebros gyros se vertens, se ipsam tandem venatoribus confodiendam praebet. At si pardo quandoquè ab aliqua parte effugere contingat, qui incautè illam partem custodiuit conuiuium coeteris venatoribus, recepta consuetudine, praeparare tenetur. Tandem veneno vis pardalium superatur, hoc autem ve nenum multiplex esse potest. Hircani herbam pardalianchem in puluerem redigunt, eoquè carnes infectas in locis ab huiusmodi ferarum genere frequentatis collocant; quibus degustatis Ferae strangulantur. Aristoteles addit pantheras deuoratis carnibus pardalianche infectis, quaerere humanum stercus prędicti veneni antidotum à venatoribus in propinqua arbore suspensum, ad quod belluae insilientes, & frustra laborantes tandèm emoriuntur. Licèt alij scribant, pardos non solum veneno vexatos, sed quacunquè alia ęgritud ne oppressos, oletum inquirere, qua de causa venatores illud in alta arbore suspendunt, vt Feras ad illud ascendentes facilius interficere possint Pręter pardaliamchem apud Dioscoridem Apocynum, siue Cynocrambe frutex est repens, cuius folia cum adipe in panes coacta canes, lupos, & pantheras enecant. Prędictis addamus ex Gesneri sententia pisces quosdam nigros, & venenatos in Armenia reperiri, quos Incolae contritos in ouium, aut caprarum discissum latus abdunt, quod cum pardales gustauerint continuò moriuntur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
