# De quadrupedibus digitatis 75

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, ANTIPATHIA, ET SYMPATHIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/75

Cęterum iuxta aliorum sententiam haec Fera non totum hominem, sed tantum oculos, vel di pardos: faciem acri odio insectatur, quod confirmat Gesnerus exemplo Bestiarij Galliarum Regis, qui demissum ad venationem leopardum tali ratione r cepit, & denuò ligauit. Bestiarius auer sus accessit, & frustum carnis, retrò intra crura, Ferę porrexit (nam si faciem obuertisset bellua eum inuasisset) & loro alligarum manu demu sit, atque denuò ad suam sedem reduxit. Lib. I. magi Deinde Panthera, & Hyaena adeò hostili odio inter se dissident, vt si horum animalium pelles è regione aduersantes suspendantur pellis pantherae depiletur. His addit PorLib. 11. Hic, ta corio Hyaenae loricatos ab aggressione, & impet pantherarum esse securos. Quamorogl. brem Valerianus fuit huius opinionis pantherae animum, v sa Hyaena, tali metu occupari, vt nec etiam illi conetur resistere. Insuper pantherae murem araneum auersantur, Lib. 29. cap. ideo scribebat Gesnerus ipsas à visione huius bestiolae perterreficri. Pariter à gallo haec bellua vehementer dissentit, cum testificetur Plinius perunctos iure galli à leonibus, atque à pantheris non attingi. Serpentes quoque à pantherarum antipathia non sunt segregandi, qui statim; ac emiuus hanc Feram conspicantur; retrogedunt, & multi scribunt, ob hanc dissensionem, angues ad indutum pantherina pelle nullo modo accedere, sed cum nullam afferant auctoritatem, ijs pauca fides adhibenda est. Praeter animalia cum Allium panplantis quoque & potissimum cum allio pardus gerit inimicitias; idcircò madefactos aqua, theris inuiin qua allium prius fuerit incoctum, pantherae non attingunt, & scribit Cęlius, si parie sum. tes litu allij infeceris, leopardi protinùs exeunt, nec resistunt. Hinc doctissimi viri colligunt, quando Rhasis, & Auctor horti sanitatis scriptis mandarunt hanc Feram terreri à planta, quę vocatur herba leopardi, voluisse innuere terreri ab allio, cum alia planta non Lib. 2. vit. reperiatur, quae formidinem pardis possit incutere, vt in Denominatis declarabimus. Si Appol. cap. 2. inuestigemus sympathiam discemus à Physiologis pantheram cęteris animantibus, praeter supra nominata, indissolubili amore, coniungi, quod natura nominis id nobis insinuat. Postremò loco pantheras herbis suauem odorem spirantibus delectari multi attestantur, hac de re Philostratus asseuerat tales Feras aromatibus gaudere, & in Armenia per montes vagantes ad storacis lacrymas ferri, quoties venti ab ea parte flantes ab arboribus id gummi stillantibus odorem perferunt.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
