Latin
VENENVM PARDI, ET CVRATIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 76
Unproofread scanNot analysed yet
Lib. 3. Cyneget. In hymn. in Ven. stim murium copiam aduenire, vt saucium commingant, qui paulò post moritur. Verùm etiam iuxta aliorum sententiam, non semper pardi morsus homines venenat, sed tantùm cum hęc Feralibidine cupidinis intemperatae exardescit, quia tunc mures ad saucium conueniunt, &permingunt, ille moritur. Vnde quidam, auctore Gesnero, ab hac bellua in luxuriam solura vulneratus, nauigio in mare vectus est, ne à muribus infestaretur, qui hominem quaerentes, cum peruenissent ad litus maris, constiterunt. Tertiò vngues huius bestiae veneno prorsus non vacant, si credendum est Aetio, qui huius venenati vulneris praesentanea remedia in medium affert, &praesertim cum id confirmet Auicenas, dum huius Ferę dentes, &vngues à natura venenata non porsus aliena esse asserat, &ibi medicamina pro tali affectione opportuna praescribat; quorum etiam in capite de leone meminimus. Restat solum, vt praedictis addamus centauream, &succum eiusdem pardorum morsibus occurrere, quemadmodum notatum fuit in lib. de Centaurea Galeno adscript.