Latin
77.1 to 77.4
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 77.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DENOMINATA, &COGNOMINATA. Missis proprijs virorum nominibus, quę à pardo denominari videntur, veluti sunt pardalus, qui fuit Laudini Episcopus, &Pardalus Diaconus Rhenensis Ecclesię, vt testatur Baronius, nec non relictis cognominibus, quorum vnum instar omnium sit illud loannis Antonij cognomento patherę, qui elegantissimum opus de Monarchia Christi in publicum aspectum produxit, ad animalia, herbas, gemmas, loca, &alia inanimata, quae à pardis denominantur, examinanda accedemus. Inter animalia, in prima fronte recensetur leopardus, cum à leone, &pardo, sit genitus, quamuis hodie auctores vocabulum leopardi cum pardo confundant. Catuspardus apud Florentinos animal est cuius pellis ad instar pardi maculosa esse fertur, facies verò cato simillima Lynx Africana alijs dicitur. Camelopardalis bellua est qua drupes è bisulcorum genere habens caput simile camelo, &pellem in colore similem patherae, Gyrapham nonnulli appellant, huius meminit Horatius dum cecinit. Diuersum confusa geniis Panthera camelo. Praeter dicta animalia, in rerum natura sunt leones pantherini, quos Bartholomęus cognomento Anglicus scribit nasci in Syria, qui pelle sunt nigri, in candidis verò maculis pantherę simillimi. Imò, &canes pantherini pulchris maculis hodiè insigniti visuntur, hos vulgus muscatos appellat, cum huiusmodi nigrae maculae tot muscę eminus esse videantur. His adiungenda est illa bestia, quę apud Graecos panther dicitur estque masculini tantùm generis, &lupis adnumeratur, ideo alijs lupus ceruarius, alijs lynx alijs lupus canarius, vt Gaza, &Niphus ex Aristotele vertunt, Arabibus lupus Armenius, Turcis Cicalus, &deniquè lycopanther nominatur, cum dorso pantheram aemuletur, &facie lupum representet. A quo vtrum discrepet chaus animal, quod Galli raphium vocant lupi effigie, &pardorum maculis, vt recitat Plinius, alio in loco inquirendum erit. Capreolorum etiam quaedam species est, quae, vt legitur in historia Batauię, vagatur in monte Hagano latiusculis cornibus, corpore ceruum mentiente, &tergore maculis consperso ad instar pantherae. Verùm quid dicemus de nonnullis equis, qui Orynges vocitantur, vel à montibus quos incolunt, vel ab impetu, quo ad libidinem feruntur, qui patherini possunt indigitari, cum pellem rotundis pantherae maculis similem à natura induantur. At παρδίον apud Aristotelem, quod Gaza legit.