Latin
MYSTICA, ET ALLEGORICA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 79
Unproofread scanNot analysed yet
Haec non peperit, nisi semel, è cuius ore vox odorifera, idest oratio dimanat, qua serpens Diabolus perterefactus à tentamentis, quibus homines ad peccata instigat, recedens ad speluncam infernalem confugit. Vnde optima de causa Isaias hoc assertum diuulgauit. Percussisti superbum, &vulnerasti Draconem. Vice versa iuxta mentem Eucherij, &Laureti in sylua alle goriarum, Diabolus non solum ob crudelitatem nomine pantherae insignitur, sed etiam quia in humano genere peruertendo, more pantherarum, varius, &subdolus sit. Imò, auctore eodem Laureto, huic bestiae similis erit Antichristus, quoniàm multi populi in moribus varij ipsum, tanquam cętera animalia pardum, sectabuntur; non immerito D. Ioannes in Apocalypsi huc respiciens dicebat. Vidi de mari bestiam ascendentem, &bestia, quam vidi similis erat Pardo. Quamuis per pardum ex Daniele nonnulli allegoricè Graecorum Monarchiam exponant, qua de causa Nicolaus Reusnerus in sacris emblematibus proponens symbola quatuor Monarchiarum canebat hunc in modum. Pardalis Argolicos signat Fera tertia Reges, Quatuor alarum, quae capitumquè fuit. Quatuor in Reges Regnum discerpitur vnum, Cum cito perdomito victor in orbe iacet.