# De quadrupedibus digitatis 8-3

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, Cap. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/8-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/8-3

& nigris floribus cyaneo colore distinctis ornantur, neque multo pilo vestiuntur. In partibus dominij Regis Tartarorum leones discolores vidit Paulus Venet. nempe rubri Lib. 3 cap. 15 & nigri coloris; immò addit eos esse maiores illis; qui sunt in Babylonia, & in horum nonnullis radiolos quosdam albi nigri, & rubicundi coloris apparentes obseruauit. CVS. IIriirii N Peloponeso leones non vagari scripsit Aelianus, & notauit hoc non fuisLib. 2. cap. 16 se ignotum Homero, qui Aprorum tantum, & Ceruorum venationem inLeones vbi Tageto, & Erymantho montibus Peloponesi nominauit, leonum verò nod non viuant. meminit, & meritò cum in hac regione non reperiantur. In Europa iuxta mentem Aristotelis crescunt leones, sed potissimum in ea parte, quae into Lib. 8. hist. anim, cap. 28 Acheloum, & Nessum fluuios sita est. Verum nostra aetate (inquit Gesnerus) leones nusquam in Europa nasci certum est, nisi id ex hominis industria fiat, quemadmodum in E Viuario Florentiae obseruatur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
