Latin
PROVERBIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 81
Unproofread scanNot analysed yet
PROVERBIA. Ritum est adagium desumptum à pelle pardi quae nulla abstersione nigros orbiculos amittere potest, sicuti neque Aethiops fuscum colorem. Pardus maculas non deponit. Prolatum fuit hoc prouerbium à Nazianzono in illum, qui aliquo in vitio occaluerit; nam quemadmodum panthera versicolor atras pellis notas non amittit, nec Aethiops nigredinem, similiter indies peccans vitia nescit deponere. Huic addit aliud prouerbium Gesnerus, quod est. Pardaleam gestat, &proferri potest in illum, qui sit animo inconstans, varius, &fraudulentus. Denique a Graecis hoc pronunciatur αθάναθον πάρδα λεος ὑποκρίνεθαι. Pardi mortem simulat. Tractum est hoc adagium à pardis simias captantibus, qui vt illas irretiant, mortuos se esse simulant, vt narratum fuit in exponenda natura huius animalis. Solet autem hoc promulgari in illos, qui cęteros homines decipere conantur. HIEROGLYPHICA. Vllum est animal, cuius simulacrum apud Ae gyptios plura hominum vitia possit significare, quàm pardalis. Idcircò prima facie ebrietatem manifestantes, pantheram effigiabant, vt scribit Pierius, &ratio erat, quoniam haec Eera vini cupidissima sit. Pariter per figuram pantherae hominem insariabilem, &omnia appetentem denotabant, nulla alia ratione moti, nisi quia huiusmodi Fera omne genus animantium venetur. Imò ob hanc eamdem rationem impudentiae quoquè poterit esse Hieroglyphicum, cum Aristophanes hanc improbitatis notam pardali inurat. Amplius Aegyptij hominem dolosum, &fraudulentum designaturi formam pardi delineabant, non alia ratione impulsi, nisi quia hoc animal cęteras animantes clanculum insectetur, vel quia, vt ferunt, occultato capite, &odoris solummodo facta copia bestias inuitatas comprehendat. Nulla igitut iniuria Graeci, teste Varino, hominem moribus varium, quasi pardalea vestitum παρδαλωτὸν indigitant. Ab his non valdè recedit opinio Gabrielis Symeonis, qui pantheram, secus leporem pictam indicare fraudem pulchritudine velatam fatebatur, quia panthera cognoscens se ab alijs hestijs amari, &solum ipsius aspectum timeri, tunc illa faciem occulens appropinquantbus belluis in pabulum vescitur. Praeter haec, simu acrum pantherae nobis viraginem significare potest, &haec opinio desumpta est ab Aristotele, qui pantheram mare fortiorem, &ferociorem esse const tuebat. Demum Prisci celeritatem innuentes pardalim figurabant, cum constet apud Physiologos pardo velocitatem principaliter conuenire. Propterea admirari desinemus, si Glyca Alexandrum magnum pardali comparauerit, quoniam ille citò victorijs suis orbem terrarum peruolauerit. Praedictis tanquàm coronidem addemus hoc Hieroglyphicum, nempè Ae gyptios volentes demonstrare aliquem ab inferiori, &deteriori superatum, pantherae, &Hyaenae tergora committere, quoniam illis compertum erat, vt narratum fuit in antipathia, haec duo animalia ita inter se dissentire, vt si pelles vtriusquè simul iungerentur, necessariò pantherae tergus depiletur.