# De quadrupedibus digitatis 83

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, PHRENOSCHEMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/83

Inuentor huius phrenoschematis, vt auctor refert, fuit Iacobus Superantius Senator Venetus, cuius Insigne gentilitium figura pardi exornabat, volebat enim significaro in rebus arduis peragendis industriam, & celeritaE tem, qualem pardo competere diximus, admodum necessariam esse, quae si tunc locum non habeat, quiescendum, & opportunam occasionem expectandam esse. Conuenit summoperè hoc phrenoschema, cum explicato emblemate, quod tali inscriptione erat decoratum. AVT CAPIO, AVT QVIESCO. Io. Audreas Palatius narrat quemdam virum acrimonia ingenij praestantem pinxisse pantheram cum hoc Dicto. ALLICIT OMNES. Panthera enim, vt fuit expositum, capite cooperto, Feras allectas necat. Sic ipse hoc phrenoschemate fortè alludebat ad aliquam mulierem, quae rarae pulchritudinis velamine ferum animum tegebat. Bernardinus Perciuallus innumeris laudibus cumulat quendam equitem perurbano, & admodum festiuo ingenio natum, qui delineabat patheram cum hoc Dicto Italico. ARDER LONTANO, ET AGGIACCIAR DAPPRESSO, cum bene nouerit, quid natura huic Ferae congenuerit; namquè haec herbis tecta capitis toruitate odorifero halitu, & tergoris pulchritudine bestias allicit, & deuorat. AENIGMATA. Larissimi viri, & multiformi eruditionis supellectile instructi varios griphos ad hanc historiam spectantes composuerunt, quibus acris, vegetiquè ingenij specimen praebuerunt. hoc in loco duorum solummodo mentionem faciemus, quorum primus consistit in hoc disticho. Pardum mitto tibi, sed Pardum credere noli, Paruorum leporum, qui tibi soepè placent. Vt disseremus hunc nodum phębeo acinace opus esse non putamus, sufficit enim primum verbum distichi in duo verba diuidere, & tunc legemus. Dum par leporum paruorum mitto, quitibi sępè solent placere, noli credere esse pardum animal. Alius scriptor italicus eruditorum optimus, & optimorum eruditissimus diuul gauit aenigma, quod versibus saphicis sic redditur. Orbibus quis sum maculosus atris Dormiens multum saturatiis esca, Mequè surgentem sequitur Ferarum magna caterua? In discutienda huius dubitationis caligine multa luce non indigemus, quoniam ex recitatis pardi proprietatibus coniectamus hunc Auctorem introducere pardum proprias praerogatiuas, & dotes enarrantem: Propterea hinc nobis erit transitus ad Apologos. 2 ἔε DGI. APOL Aurentius Abstemius vir pręstantimythologiae scientia conspicuus celebres narrat apologos, ad elegantium morum honestatem spectantes, & inter alios aliquandò introducit pardum ob pellem candidam atris orbium notis variegatam coràm cęteris animantibus insolenter gloriantem, qui dotibus formae alijs animalibus se antecellere asseuerabat, & ex altera parte vulpis sermonem aduersus arrogantiam, & superbiam pardi in medium affert, qui sic se habuit. Oportet reuocare in memoriam, inquit vulpes, hoc decorum pellis ornamentum non posse vllum animal à morte vendicare; praeterquamquod mea mens tot coloribus, quot in tua pelle refulgent, ò parde, insignitur. Ex Apologo hanc moralem doctrinam haurire debemus, nimirum habitum animi, & uon corporis spectandum esse, vel vt alij volunt, pulchritudinem animi forma corporis esse venustiorem.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
