# De quadrupedibus digitatis 85-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, NVMISMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/85-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/85-2

NVMISMATA. Onetarum cum pantherae figura testimonia non multa in antiquitatibus scripta inueniemus, quoniam ob similitudinem colorum Prisci Tigridem cum pantheris confundebant. Verumtamen docet Pierius, numum ex aere lib. 11. Hieantiquissimum se obseruasse, qui apud Mafsęos habetur. In hoc Liberi caput rogl. iuuenile hedera redimitum cusum erat, & in altera facie pantherę icon conspiciebatur; cur autem hanc Feram cum Baccho pingendi, & cęlandi consuetudo inoleuerit, de hoc paulò antè in fabulosis periucundam sanè, & lepidam historiam assignauimus. Amplius in Gallieni numismatibus pantherae icon obseruatur, cum hac inscriptione. LIed b - το υ π * Vlyssis Aldrouandi LIBERO P. CONS. AVG. sunt tamen aliqui teste Pierio, qui huius animantis figuram non panthorę, sed Tygridis esse contendant, licet Alij pro panthera huic sententiae reclament.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
