# De quadrupedibus digitatis 86.6-7

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 86.6 to 86.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/86.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/86.6

Circa veritatem huius rei, ma coctio num panthera alijs brutis animantibus benè oleat, nec ne, semper anceps, & dubius fuit ibi bonus oSeptalius, & piaecipuè cum Aristoteles, & Theophrastus id non asseueranter dicant, sed dor. tantum ex aliorum mente, & dubitando proponant. Quare, si illa, quę hactenùs dicta sunt, ad pensum reuocemus, non poterimus affirmare pardalim benè olere bestijs, neque nobis quia clarum est cętera animantia, vno excepto homine, nec benè, nec malè odoribus affici, & quamuis constet multa animalia sequi alia determinata, Theophrastus docebat id Cur animanfieri ratione cibi, quia naturae instinctu ad ea pelliciuntur, quae in cibum illis venire solent, tia sequan non vt hauriant meram odoris gratiam Plinius, Aelianus, & Philostratus tanquam histotur alia. rici, scribunt bruta animantia insequi vestigia pantherae, & ob odorem, ex aliorum opinione id fieri testantur. Hac igitur fortasse causa motus Aristoteles hoc in loco rationem non assignauit, cur ex animalibus pantherae solae Feris benè oleant.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
