# De quadrupedibus digitatis 9.1-4

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 9.1 to 9.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/9.1

Locus natalis leonum proprius est Mauritania, Parthia Massylia, Marmarica, Caspia, Libya, Getulia, & denique referente Textore in Cornucopia tota Africa, imò & Syria, teste Plinio, leones nigros alit: in Libya tamen generosio res esse animaduertendum est, quod intactum non reliquit, Ouidius in Fastis. Non aliter quàm eum Lybica de gente leones Inuadunt. Solent Poetae leonem quidem Libycum, sed quandoquè etiam Massylium pro generesiore, & serociore commendare, quod multis in locis praestitit Martialis, & Claudianus hoc versu. Massyllam cerui non timuere iubam. Doctissimi viri per lubam Massylam leonem de Massylio genere exponunt, quod leonum genus immanissimum, & generosissimum esse historici praedicant. Praeter enumeratas regiones multis alijs in locis viuunt leones; hinc Paulus Venetus agens de Ciuitate Balac, inquit in maximo tractu inter Orientem, & Aquilonem habitationes non inueniuntur, sed tantummodo Ferae, & praecipuè leones, immò & in prouincia Gingui plurimi sunt leones, quorum timore nemo audet noctu domo exire, nam quoscumquè inueniunt, lacerant, & deuorant. Naues quoquè ascendentes, & descendentes per fluuium ripis non alligantur, sed ob leonum formidinem iactis anchoris in medio fluminis morantur. Huius conditionis sunt leones in Angad Deserto, iuxta Telessinum, vt habemus apud Ioannem Leonem in opere de Africa, qui non solum in armenta; verùm quoque in homines indiscriminatim saeuire solent; & à leonibus incolis syluarum Fetz appellatarum multi, qui negocium carbonarium exercent, sepè numerò deuorantur. Multi etiam leones viuunt in magna insula Madisgagar, vt scribit Pausus Venetus, qui & prouinciam Canichlu, quae magni Cam est tributaria, multis feris, & potissimum leonibus redundate animad. uertit: vt omittamus Regnum Senegae Nigritarum, montem editissimum iuxta ciuitatem Adem, & multa loca terrae sanctae, quae à leonibus passim habitari in libro nauigationum noui Orbis legimus. Amplius Gaspar Balbus in suo itinerario Indiae Orientalis peculiaria, & ipse loca à leonibus frequentata recenset. V. G. locum Nacefa ita cognominatum vicinum Babyloniae veteri vbi viatores ob leonum copiam citra manifestum vitae periculum pernoctare non possunt.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
