# De quadrupedibus digitatis 90.6-8

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 90.6 to 90.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/90.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/90.6

Lynccus etiam hoc animal à Cardano nominatur, Verum Scaliger id illi vitio vertit, cum nullibi luit smodi nnimal hoc nomine insignitum fuisse reperiatur. Coeterum verum est sub nomine lupi ceruarij hanc feram circumferri, quia, vt nonnulli perperam arbitrantur; sit animal ex cerua, & lupo, aut ceruo, & lupa progenitum; cum tamèn animalia diuersam & hostilis naturae, inter se commisceri sit incredibile. Scaliger loco citato huius nominis genuinam videtur assignure rationem; dùm lyncem lupum ceruarium non à lupina forma, qua prorsus caret, sed ab auiditate, quam habet cum lupo communem, indigitat. Vicina enim omnia populatur; ideo (vt ipse inquit) in Scandauia, vbi lyncum frecuentia est, aliarum Ferarum insignis est raritas. Praeterea dicitur Cervarius, quoniàm ceruorum sit hostis acerrimus, vel vt alij malunt, quoniam suis maculis hinnuum imitetur. Apud aliquos lexicographos. Στερόγονον ζῶον pro lynce legitur, quoniam lvnx θῶς esse perhibetur, & sub hoc nomine ab Odono in Aristotelem lynx xprimitur. Putant enim ex Hyena, & lupo θῶας originem traxisse. Verùm huic errori ansam praebuerunt Alberti scripta, qui agens de lynce ei attribuit ilas illas omnes conditiones, quas Veteres de Thoc promulgarunt, cum tamen lynx toto coelo à Thoe discrepet, vt in capite de lupo fusius explicabitur, nostrae sententiae fauet Hermolaus in Plinium, dum animaduertit eos, qui in Aristotele Thoas pro lupis ceruarijs sumpserunt hallucinatos fuisse, & ab Oppiano poeta in grauem errorem inductos, cum Thoas bigenas panthera matre, & lupo patr2 nitos esse cecinerit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
