# De quadrupedibus digitatis 94

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/94

Verùm admiratione premimur, cur natura maxillę inferiori huius animantis plures dentes quàm superiori tribuerit; nisi fortasse dicamus, dentes superioris mandibulae esse quidem minores numero, tamen cum sint mole maiores, & crassiores robore minores, & numerosiores inferioris maxillae adaequant. Praeterea scriptum reliquit Galenus maxillam inferiorem porcis, asinis, bobus, & equis, maximam esse, paruam verò hominibus, simijs, & lyncibus, huiusquè rationem assignauit, quoniam his animalibus non est opus, vt prona cibum sumant. Quoad intestina, Odonus in Aristotelem fuit huius opinionis interanea lyncum, & luporum esse valdè similia, & praecipuè cum Plinius asseruerit lupos ceruarios esse animalia insat: abilia, quia à ventre per rectum intestinum cibaria protinus transeant, quod de lupis etiàm solet: ffirmari. Demùm pes lyncis maximis, & acutissimis vnguibus armatur colore, quasi christallino praeditis, tunica atquè membrana inclusis, qui siguram vnguium aquilae, & vulturis aemulantur. Pars inferior pedis coloris nigricant is, & callosa est, vt in pede lyncis, qui adhuc in Musaeo publico Bononiensi conseruatur licet intueri.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
