# De quadrupedibus digitatis 95-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VOX, COITVS, PARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/95-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/95-2

VOX, COITVS, PARTVS. Vamuis fremitus originem ducat à fremo, quod verbum per onomatopęiam fictum, & immaniter sonare significat, tamèn aliquibus belluis huiusmodi sonum ore edentibus fremitum conuenire non est absurdum. Hinc Auctor philomelae de lyncibus haec verba protulit. Dum Lynces orcando fremunt. Attribuit igitur huic Ferae fremitum cum hac differentia (orcando) quod vocabulum fictitium est a voce quam hoc animal cum fremitu effundit. A voce ad modum congressus si nosmet conuertamus; prima facie incidemus in illorum opinionem, qui sicuti ex lupo, & cane thos, ex hirco, & oue Tityrus gignitur, ita ex cerua, & lupo lyncem in siticuIosis Africae locis prodire pro comperto affirmant. Nos autem hanc sententiam explodentes adstipulamur doctrinae Aristotelis, qui lynces more canum auersos congredi Lib. 5. de scripsit, & non solum hoc de lyncibus, sed etiam de cęteris animantibus, quae auersa hahist. an cap. bent genitalia, pronunciauit. Insuper, auctore Oppiano, lynces auersè quidem congrediuntur, vti canes implentur, imò, & ritu leporum superfętant, quicquid dicat Isidorus Lib. 12. Orig. Iync em extra fetum vnum non admittere marem, cui vtrum sit credendum, nec ne; hoc cap. 2. non est adhuc exploratum. Siquidem omnibus est in confesso, inquit Odonus, lyncem In Arist. de catulos cęcos numero duos, aut tres, aut quatuor parerem. an. CIBVS. LOGVS, ει! Rdui prorsus ne gocij est lyncis locum natalem explorare, quoniam de hoc Auctores sibi inuicem refragantur, si petamus Historicos. VitriaIn hist. Or. cus in plaga orientali lynces vagari autumat, & eò magis id credendum Lib. 15. met. est quoniam Ouidius ab India im Europam lynces delatos fuisse canit tali ratione. Victa racemi fero Lyncas dedit India Baccho. Theuetus narrat montes Americae à pardis, & lyncibus incoli, cum tamen ibi, nequè lupi, nequè leones degant. Ex altera parte Olaus magnus agens de gente septentrionali Lib. 18. cap. lyncum meminit, quae ibi generantur quidem, sed non ita frequentes, vt lupi, in auiditate tamen singulares. Quamobrem optimo iure Gesnerus scripsit has Feras capi in sylua martia, in Lituania, & Polonia, quae elegantioribus maculis nigris per dorsum insigniuntur, imò, & in Suetia circa Helsingiam, vbi lynx Rattluchss nominatur, & addit, se audiuisse à viro fide digno lynces in regione Germaniae, quae paret Duci Vvirtebergensi, non rarò à venatoribus coerceri, & ibi contigisse aliquandò, vt lynx in quercu latens rusti cum praetereuntem insiliret, quam ille pręuisam in ipso saltu securi, quàm for tè gestabat excepit, & in terram prostratam illicò mactauit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
