# De quadrupedibus digitatis 95

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, NATVRA, MORES, INGENIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/95

Secunda spectat ad vrinam, nam quidam auctor innominatus, qui de animalibus scripsit lyncem emittere vrinam septem dierum spatio in lapidem carbunculo similem concrescentem, vocariquè lyncurium attestatus est, quibus verbis fretus fortassè Baptista Mantuanus cecinit hunc in modum. & meiere Lynces Purpureas soliti dicunt Lyncuria gemmas. Isidorus, & Aelianus scribunt lyncem quadam naturae inuidia pulsum lotium egestum arena tegere, ne repertum humano vsui famuletur, & potissimum cum huiusmodi lapis ad sphragidas sit idoneus, & ad muliebrem mundum expetitus. Alij in hanc sententiam venerunt, vt dicerent lyncem tali ingenio esse praeditum, vt vrinam terra cooperiat, quia ipsum pudet videre hominem omnium creaturarum nobilissimum excrementa brutorum ad sui ornatum conquirere, hanc difficultatem de vrina, lapidequè lyncis dissoluit DiosLib. 2. cap. corides, dum id vanum esse fatetur, & lapidem lyncurium esse succinum pterigophoron, quia pennas ad se alliciat; quam sententiam Matthiolus in commentarijs roborat, cum huiusmodi succini speciem ad se pennas attrahere statuat, sicuti ad alia succini genera palleae, & festucae confluunt. Sed animaduertendum est lapidem lyncurij nomine monstratum, in medicorum officinis, toto cęlo à succino pterigo phoro discrepare. Imò Matthiolus admiratur doctrinam Christophori Encelij, qui incassum conatur probare lynLib. 3. cap. curium ex vrina lyncis coalescere, atquè ex vrina maris fuluum, & ex vrina foeminae al27. de re me bum prodire, cum tamen doctissimus Brasauolus vrinae lyncis terra obrutae periculum, tal. inane fecerit, de quo alibi vberius agemus.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
