Latin
DENOMINATA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 97
Unproofread scanNot analysed yet
DENOMINATA. Si. Vm multa sint, quae à lynce denominationem sortiri possint, primò hominum lynceorum monimenta patefaciemus, consultò missum facientes lyncum Scythiae regem, qui non à lynce animali, sed vicissim lynx ab ipso, iuxta Poetarum mentem, denominata est. Nam Ceres ipsum conantem, ob inuidiam, Triptolemum iugulare in lyncem feram varij coloris, vt ipse In Paradis variae mentis extiterat, transfigurauit. Ideo Reusnerus cecinit. poet. Triptolemum Lyncus capientem nocte quietem, Dum ingulare parat, Lynx citò factus abit. Lynceus vocabulum dissylabum nomen est proprium viri, qui fuit vnus ex argonautis acutissimam lyncis visionem ęmulans, qui dicebatur vltra corpora solida, &opaca videre, &,auctore Plinio, nouissimam, primamque Lunam eadem die in signo Arietis conspePrimo Arg. xisse, quod vidisse paucis mortalium contigit. Propterea Valer. cecinit. —solus transibit nubila Lynceus; Et Horatius ad hunc alludens scribens ad Mecenatem sit locutus est. In I. epist. Non possis oculo quantùm contendere lynceus. Varro narrat hunc in Libycana specula sedentem naues à portu Carthaginis exeuntes