Latin
DVIBVS DIIS LYNCES DICATAE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 98-2
Unproofread scanNot analysed yet
DVIBVS DIIS LYNCES DICATAE. ,N8 Ma B N ciins Obsueuerunt Et hnici suis Numinibus belluas, iuxta diuersas animalis proprietates, consecrare, vt illis veluti quaedam faces praelucerent. Propterea lynces Bacchi currum trahentes delinearunt, vt teste Probo, per varium lyncis colorem varias, ob vina, hominum mentes intelligerent. Cęterùm animaduertendum est Priscos coloris varietate, &similitudine deceptos lynces cum pantheris, &tigribus confudisse, quod in capite superiori narrauimus opulentius. Quidius tamen lynces Baccho dicatas facit, dum de ipso verba faciens sic inquit. Colla premis Lyncum, Bacchae, Satyriquè sequuntur. δ ὔειται Et Propertius raptum Ariadnae posteritati manifestum faciens, Bacchum sic alloquitur. Lincibus in cęlum vecta Artadna tuis. Pli. Mirgilius quoquè ab hac opinione nihil recedit, dum ait. ca iiisirs Quid Lynces Bacchi variae. Possumus igitur ex allegatis Illustrium Poetarum auctoritatibus, conijcere lyn ces, &C