Latin
DVIBVS DIIS LYNCES DICATAE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 99
Unproofread scanNot analysed yet
M oRes eximiae lyncis proprietates morali doctrinae documenta praebuerunt; prima est obliuio, qua hoc animal praecipuc notatur, ideo qui inhonesta, &perniciosa libidine tenentur lynceam naturam imitantur, quia corporeis voluptatibus irretiti non solum fructuosae doctrinae ad animam spectantis, sed, quod peius est, Dei omnipotentis ob iuiscuntur. Deberent igitur in extinguendo amoris libidinosi ardore non tantùm lyncis obliuionem imitari, sed animum etiam ad negocia difficilia, &ardua conuertere; quod Quidius exemplo Orionis persequendo lynces studentis amorem sedare manifestauit. Pallidus in Lynces syluis errabat Orion. Ad summum omnes, quos rei semotae ab oculis capit obliuio, aut fluminis lethei vndam gustasse aut naturam lynceam induisse dicuntur. Ad rem Hieronymus in epistola ad Chrisogonum Monachumdixit. Verùm tu quod natura lynces insitum habent, nè post tergum respicientes meminerint priorum, &mens perdat, quod oculi videre desierint, ita nostrae es necessi tudinis penitùs oblitiis, vt illam epistolam, quam in corde christianorum scriptam Apostolus refert, non parun litura, sed imis, vt aiunt, ceris eraseris. Secunda proprietas est visionis perspicacitas, qua lynces muros etiam penetrant, hac potiuntur homines callidi, &versipelles, aliud front, aliud pectore prementes, qui per famulum, &per amicum, quid intra priuatos parietes agas intuentur, cum tantummodò homini sufficiat lynceis oculis res rectas contemplari, quare in hoc sensu Spinula protulit hoc distichon. Ille ego sat video, magis esto lynceus ipse Qui rectum omne videt, non satis ille videt? Tertia tandem proprietas est vrinae latitatio, quam lynces naturali instinctu ad nocendum hominibus procurant, sed credentes obesse sępè numero vtilitatem afferunt, nam huiusmodi lotium arenis tectum in lapidem citius concrescit; pari ratione illi, qui ab Inuidis deprimuntur, &veluti sub terra celantur, in huiusmodi aerumnarum, &calamitatum statu iacentes, operante Deo, pretiosi lapides euadunt. Nobilissimum huius rei specimen nobis Ioseph praebuit, quem fratres in fouea collocarunt, deinde Aegyptijs vendiderunt, &sic eum perdere credentes ad supremam Aegyptiorum dignitatem promouerunt. In hoc significatu auari, &rapaces naturae lyncis sunt aemuli, qui lotium, nempè bona temporalia abscondunt, ne haec in humanum vsum conuer antur. Praedictis associare possumus illos sapientes viros, qui scripta sua humano generi profutura cognoscentes, cum blattis, &tineis illa rixari patiuntur.