Latin · Hendecasyllable
AD PANNONIAM, lines 65-108
Valentin Cibel, Ad Pannoniam 65-108
Unproofread scanNot analysed yet
Foelix, quae Hectoream paris virorum
Turbam atque Herculea manu perita
Nutris agmina militum feroci
Mente et quae Ausoniae aemulam coronae
Pubem sola foves, simul Catones
Quae iam Scipiadasque prole digna
Aequas lumina Dardanae cohortis
Nam antistes, titulo ecce quem venustat
Quinquecclesia iam infulae sacratae,
Fines irradiat tuos Georgius
Alti solis ad instar, coelitum qui est
Natus stemmate, quem parens deorum
Despectat nitidaque fronte ab aula
Coeli stelligeri docentem honori
Cordis consilio rudem popellum
Aequi iura, fidem atque iter beatae
Virtutis superas merentis arces
Monstrantem, angelici ac soni adaptantem
Paeana innumeris deorum in aulis,
Thesauros inopum atque largientem
Turbae multifluae favente dextra
Et multos iuvenum ingeni Minerva,
Phoebeis habiles vel artibus mox
Tradentem Latiis deabus; hic fons
Et dulce auxilium meae Camoenae est,
Hic spes maxima luxque amoena vitae.
O felix iterum et magis beata es,
Quae felicibus emicas alumnis
Ac gentis variae quibus refulcis
Fines, quae Italiam tuis adornas
Gazis et generosiore ditas
Natorum numero decus Latinum.
Quos inter nitida nepos Georgi
Vita praesulis optimoque fulgens
Insignitus honore moribusque
Est Laurentius; hunc Camoenae adorant,
Hunc et Felsineae potens colit grex
Baptistaeque Pii Thalia tollit
Altis aethereas sonis ad arces.
O Paeonia, si feraciorem
Natorum generando talium nunc
Praeberis numerum, volabis ecce
Iam iam Romuleis in orbe toto
Fama notior, clarior. Valeto.