# Legatus uranicus 10

Valentin Stansel, Legatus uranicus, VRANICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/10

Nè tamen, caeteris aliquid urgentibus, solus videar siluisse; néve planè deesse, vel mihi, sive, ut dixi, Amicis; dúmque omnes in hoc novum Sidus intenti, strenuè rem suam agunt; versabo & ego doliolum meum, cum Diogene Corinthio. Sua cuique sint sensa; neminem plane damnabimus: neque enim sumus hujus genij, ut, quia fortè nostra non sunt, vel nostris similia, & quae non fecimus ipsi, illico displiceant. Siquid erit dicendum, quod non satìs, vero, vel experientiae, consonum videbitur; breviter de eo Lectorem admonebimus: caetera verecundè, & divinantium in morem, nec cum fiduciâ, planè attingendi verum, nec sine spe, tractabimus; memores illius, apud Senecam. Nunquam nos verecundiores esse debere, quàm cùm de Sideribus, de Stellis; de Deorum, adde, de Cometa rum naturâ, disputamus. Sit itaque. Δαπε danhoh, meunmmioqbrin/3 ul eii.s CAVI. ili CAPV De loco, Latitudine, Longitudine, Declinatione, & Motu appar 2 2) vnim rente Cometae. itut: MD M

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
