# Legatus uranicus 100

Valentin Stansel, Legatus uranicus, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/100

GB. Quoniam ergo nota sunt in triangulo BEG Latus GE. & angulus BGE. & BEG. rectus; nota fiet, per resolutionem trianguli, recta BE. quae est Cauda Cometae, in directum protensa ipsi radio Solis incidenti, EC. qui, hanc apparentem appendicem, ut suprà docuimus, à tergo Cometae depingit. Non possum hîc assentiri Ricciolo; qui in methodo dimetiendi longitudinem Caudae Cometicae: quam tradit lib: 8. c. 24. de Cometis. duo malè supponit, vel, dissimulat. Primum. quòd ad demonstrandum eam longitudinem, falso nititur fundamento. Supponit enim Caudam Cometicam, secundùm longum exporrectam, utroque sui extremo, unum eundemque circulum subtendere, per modum chordae; sive, quod idem est, uttumque terminum, aequaliter ab oculo abesse: ac promde & lineas ab ijs ductas, aequales: quod est manifestè falsum, & contrarium experientijs, nè dicam contra ipsum Authorem; qui alibi docuit, Caudam Cometae in directum protendi. Secundò: quòd ex eodem falso supposito, ut exploret dimidium longitudinis Caudae, angulum visualem aequaliter bissecat; quasi verò linea angulum bipartiens, debeat necessario unà & basim aequaliter bissecare (quod XCVII. (quod ille praetendit) hoc enim est salsum in geometria, & tyronibus notum; neque enim id accidit, nisì cùm triangulum, vel aequilaterum est, vel Isosceles. Adverto hîc praeterea, quod supra etiam insinuavi; comam Cometae semper in directum Soli ferri, & in oppositam partem; quemadmodum in apposita figura videre est. Quod etiam nititur probare Cysatus, de Cometa Anni 1618.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
