Latin
CAPVT V
Valentin Stansel, Legatus uranicus 101
Unproofread scanNot analysed yet
sed non utitur solido argumento. Negari enim homini posset; Solem, Cometae Caput, &tractum Caudae, fuisse in eodem circulo maximo; quod ille supponit, &in quo totam vim argumenti superstruit. Neque enim idem est, esse haec omnia in una linea recta, ac esse in eodem circulo, ut ille vult. Poterat enim tum Cometa humilior esse, vel sublimior Sole, de quo (inter Authores) est contentio. Adeóque, saltem ejus demonstratio suspecta est. Concesso enim, Cometae Latitudinem, &Longitudinem notam esse; non necessariò sequitur, aut cognoscitur ejus à Sole divergentia; donec sciamus, si in eodem cum Sole circulo, aut prope illum, circumagitur. Caeterùm, ex hac comae projectione, volo hîc ampliùs doctrinam meam stabilire. Mihi est evidens argumentum, Solem, ejusmodi Comam, suis irradiationibus causare, non verò fieri per exhalationes accensas, quae semper sursum versus, suos habent motus. Hanc XCVIII.