# Legatus uranicus 105

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/105

URANICUS ALTER. SIVE COMETA II. Qui sub initia Anni 1665. in Asterismo Antinoi exarsit, ADLECTOREM AMICVM. Reviter Cometam hunc expedio amice Lector: sive, quòd ejus natales nobis obscuriores fuerunt, exitúsque non satis perspicui; sive, quòd quibusdam exceptis, pleraque de eo dici possunt, quae de primo à nobis sunt allata. Ab Europa igitur pleniùs de eo aliquanCII. quando, si fortè illic luculentiùs exarsit, cuperem doceri. Neque enim poterant deesse in tam florente & ferace ingeniorum solo, qui in eo observando & lucubrando laborarent.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
