Latin
PROPOSITIO. III
Valentin Stansel, Legatus uranicus 106
Unproofread scanNot analysed yet
Ad te autem mihi potissimùm sermo, doctissime &ingeniosissime Athanasi, amice olim, &nunc, in paucis noster: quem in eiusmodi speculandis novitatibus, ante alios semper eximium novi: neque enim mihi possum persuadere, quòd qui in eruendis abditioris naturae arcanis tam es solers, &lynceus; in investigando &penetrando hoc sublimioris mundi novitio portento, desieris Aigus esse. Si quid igitur bono numine, sive de hoc, sive de illo commentus es, &in lucem permisisti, pro eo quo me semper affectu colis, nè sinas me, &hunc Americanum Orbem, diu cogitationum tuarum idaeas desiderare. Idipsum Provinciae meae Bohemiae PP. amantissimos rogo; ut, quem aliquando praesentem lucubrationibus suis doctissimis delectari noverunt; ijs absentem liquidiùs, si vita supersteterit, affici permittant. Volo enim his diu duraturis monumentis, animum, &mentem implere, si quomodo possim tolerantiùs ferre absentiam vestram, donec aliquando inter caelites revideamus. In hac enim peregrinatione à Domino, tam longùm, hoc est, orbe toto divisis, spes omnis praecisa est inter nos revidendi. Valete. CACIII.