# Legatus uranicus 106

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/106

Ad te autem mihi potissimùm sermo, doctissime & ingeniosissime Athanasi, amice olim, & nunc, in paucis noster: quem in eiusmodi speculandis novitatibus, ante alios semper eximium novi: neque enim mihi possum persuadere, quòd qui in eruendis abditioris naturae arcanis tam es solers, & lynceus; in investigando & penetrando hoc sublimioris mundi novitio portento, desieris Aigus esse. Si quid igitur bono numine, sive de hoc, sive de illo commentus es, & in lucem permisisti, pro eo quo me semper affectu colis, nè sinas me, & hunc Americanum Orbem, diu cogitationum tuarum idaeas desiderare. Idipsum Provinciae meae Bohemiae PP. amantissimos rogo; ut, quem aliquando praesentem lucubrationibus suis doctissimis delectari noverunt; ijs absentem liquidiùs, si vita supersteterit, affici permittant. Volo enim his diu duraturis monumentis, animum, & mentem implere, si quomodo possim tolerantiùs ferre absentiam vestram, donec aliquando inter caelites revideamus. In hac enim peregrinatione à Domino, tam longùm, hoc est, orbe toto divisis, spes omnis praecisa est inter nos revidendi. Valete. CACIII.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
