# Legatus uranicus 107

Valentin Stansel, Legatus uranicus, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/107

CAPVT I. In quo De Natalibus, Loco, Incremento, Phasibus, & exitu Cometae. Ix oculis, & Caelo se eripuerat alter; quando insequente statim anno, 1665. alius, in Antinoi Asterismo effulsit; die 24. Martij, primùm nobis conspicuus: sic tamen tenui & diminutâ luce; ut leniter productus caudae apex, non satìs à nobis discerni posset: crederes pauculis abhinc diebus effusum in lucem. Porrò, oculo arbitro, (nondum enim per instrumenta, praeoccupatis inopino adventu eum investigare vel observare licuit) medium brachij tenere visus, inter illam quae in collo, Lineae Aequinoctiali substans, & eam, quae in Australem plagam modicè abscedit, uno circiter gradu ab Aequinoctiali, SeHîc primùm Delphini ptentrionem versùs avulsus. caudam subijt; tum duas quae sunt in ore Equiculi: deinde relictâ à latere Eniph, quae est in ore Pegasi, inter CIV. ter Marcad lucidam, in Ala, & scheat, quasi medius incessit; donec ad Andromedae Caput, Stellam secundae magnitudinis ventum.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
