Latin
CAPVT I
Valentin Stansel, Legatus uranicus 108
Unproofread scanNot analysed yet
ubi, sive quòd deinceps Soli proximaret; sive, absorptâ à Crepusculo matutino luce, non potuit amplius a nobis distingui: quod etiam alijs aliquando phaenomenis, &planetis accidisse memorat Seneca: qui demum ex lucido Orbe eluctati, iterum coeperunt videri. Multos, inqvit, lib. 7. e. 20. Cometas non videmus, quod obscurantur radiis Solis, quo deficiente, quendam Cometam apparuisse, quem Sol vicinus obtexerat, Possidonius tradit. Itaque credibilius est, eum vel in capite Medusae Algol, vel in Persei Asterismo desijsse: alioquin enim, quod contra successionem signorum ibat, debuisset relicto à fronte Sole, tandem in occiduo Horizonte, superato crepusculo, à nobis videri. Paucula de hoc phaenomeno, quòd tam parum, neque nisì per intervalla lucere visus, dici ex vero possunt. Per omnia tamen similem, illi insausto, &malè parto, qui sub annum 1577. Portugalliae, caede Regij exercitûs Sebastiani in Africa, sinister &fatalis illuxit, deprehendo. Quem sibi Tycho die 13. Novembris, paulò ante Solis occasum in Capite Sagittarij, non longè à Saturno visum esse scribit. Suspicari fortasse aliquis posset, eundem planè cum hoc nostro fuisse; qui per occultos orbium coelestium abscessus in sublime evectus, emensâ denique, quasi post liminio itineCV. itineris sui periodo, nobis sit restitutus, ità in simili, ratiocinante Senecâ. Ego, inquit, lib. 7. c. 22. nostris non assentior, non enim existimo Cometam subitaneum esse ignem: Sed inter aeterna opera naturae &paulò post. Cometes habet suam Sedem, &ideo non cito expellitur, sed emetitur spatium suum, nec extinouitur, sed excedit. ità ille.