# Legatus uranicus 109

Valentin Stansel, Legatus uranicus, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/109

mihi tamen non placet ista opinio; nam multa haberem, quae illi possem obijcere, à quibus, quòd brevis esse constitui, abstineo. Vide quid de hoc puncto, in priore Cometa dixerim, & statuerim. Caudae apex, quod jam dixi, aegrè satìs à nobis potuit distingui: sive eam matutini crepusculi dubia lux, sive Solis, & Lunae, qui utrinque, & ex propinquo Cometam ambibant, vicinus diluit candor, hinc nihil de ea certi posui, ut vellem definire, nisì quòd semper in occasum flecti visa est. Porrò apparens nuclei magnitudo, potissimùm sub finem, cùm coepit languere, Veneri suppar fuit, quanquam subinde confusior athmosphaera, ejus magnitudinem, circa Horizontem ortivum ampliavit. Vultus, & splendor Cometae varius fuit. Modò pallore mixtus, modò consusus rubore; aliàs sincerus, saepe aureus, nunquam idem. quam in eo varietatem haud dubiè effluvia, & exhalationes terrae, quae sub illud Anni tempus, ut plurimùm Horizontes nostros maculant, causaverint. Habet hoc peculiare Brasilia & nominatim Civitas S. Salvatoris; vulgo Bahia Omnium CVI. nium Sanctorum, in gr. 12. 41. m.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
