# Legatus uranicus 121

Valentin Stansel, Legatus uranicus, Observatio 11. Die 6. Aprilis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/121

Cui si nostra aetas potuisset occurrere; sortasse nunquam Claramontius tam severè in Tychonis, Kepleri, Rotmani, Snellij, Santubij & Freni comnientaria, calami aciem exacuisset, vel strinxisset: contentus, inter privatos parietes logarithmisare, & perpolire sua in pace: neque tam leviter quaedam inania Tychoni objecisset, Tychoni dico, nostri saeculi Astronomo nulli secundo, ex cujus fontibus bibimus omnes. Sed age, missis parallaxibus, si quid simile vero tentare possimus, aut si quis praeterea facilior suppetit callis, per quem ad Cometae fastigium ascendi possit, (quando parallaxes tantis dispendijs implicantur, nostráque vestigia fallunt) experiamur. In priore phaenomeno, ut persvaderem ad aetheream regionem pertinere; obiter mentionem de ejus diurno motu injeci, quod iterum hic diffusius, quòd ità res petit, expensum ibo; ex hinc enim, videor mihi satis probabiliter, si non evidenter, sinè parallaxium adminiculo, Cometam in Coelo aethereo repositurus. Cùm motum hunc diurnum die praesertim 30. Martij morosiùs exploro, deprehendo Cometam, dum in nostro est haemisphaerio, horas duodecim, & minuta circiter 30. aequavisse. (siquidem ejus motus uniformis fuisset, debuisset hauddubiè donec ad meriCXVIII. meridianum venit, 6. horas & 7.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
