# Legatus uranicus 122

Valentin Stansel, Legatus uranicus, Observatio 11. Die 6. Aprilis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/122

minuta aequare: certum tamen est non fuisse tam difformem, ut pro aequali accipi non potuerit.) Porrò visus est à nobis Cometa illo die ab Aequinoctiali declinare grad. 15. 54. m., ut ex Calculo suprà patet. Constat autem arcum semidiurnum, dum Sol gradum 18. Tauri, sive Scorpionis occupat, gradibus 15. 30. m. ab Aequinoctiali semotus (in altitudine Australi grad. 13., qualis ferè est hic Bahiae, ubi haec phaenomena observamus) esse horarum 6. 17. m. & totum, 12. 34. min. hoc est aequalem arcui diurno Cometae, in eodem parallelo, ut dicebam, apparenter existentis. Unde satìs probabiliter arguo, Cometam, quòd in eadem cum Sole declinatione seu parallalovisus, aequali prope tempore, arcum diurnum super horizonte metitur, prope ipsum in aethere reponi debere, & ipsam declinationem visam Cometae à vera non multum abludere. Alioquin enim pro ratione paralleli, in quo Cometa visitur, si ipse infra Lnnam esset, deberet hauddubiè minori tempore super Horrizonte detineri, quàm revera detentus sit, ut jam suprà probatum est. Puto ego pro axiomate recipi posse Syllogismum sequentem, quo etiam alicubi usus est Keplerus & Santutius. Sel Illud phaenomenon; quod in eodem parallelo visum cum alio, aequales super Horizonte moras facit, & aequales arcus diuturnos aequali vel eodem tempoCXIX. tempore describit cum illo, est necessariò in eodem, quo illud aliud; Sed Cometa novel prope, loco, ster sic se habuit, ut demonstratum est, experientiâ teste, ergo debuit fuisse vel in eodem, vel prope, loco cum illo alio. Sed age rem graphicè ob oculos expendamus, ut tantò liquidiùs pateat doctrinae nostrae veritas. Esto Solis orbita ABCD.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
