Latin
NOTABALE I
Valentin Stansel, Legatus uranicus 141
Unproofread scanNot analysed yet
no 1665. per Sebasti Cramoisy haec habet: Ego declaro, quod non praetenderim unquam, hanc distantiam Cometae, seu altitudinem à terra esse praecisè duplam altitudinis Lunaris, sed ità vicinè appropinquantem, ut intra spatium 114. semidiametrorum, non defuerit una quarta pars diametri, quod est dicere mille leveae supra centum millia, &intrà spatium 688. semidiametrorum, seu duodecies centum milliu levcarum non fuit differentia 1000. levcarum. Obser vo denique. P. Grandamicum, ex condensatione fluidae Coeli materiae corpora Cometarum effici, Caudam verò, omnino ex radijs Solis per Cometae Caput; seu Nucleum se se penetrantibus, enasci, existimare; cum satìs communi Excellentium Astronomorum sententia. Observatio Ingolstadiana, Facta à PATRIBUS Societatis ibidem. YNgolstadij videri primùm caepit 16. Dec. à praesidiarijs Militibus; deinde à nobis 18. Dec. quadrante post 6. mat. Ejus ab Horizonte altitudo tumultuariâ, per Octantem majorem, observatione, visa est observantibus gr. ferè 18. &30. min: Unde ex globo Astronomicè collocato, collegimus Cometae locum fuisse paulò infra stellam quartae magnit: quae est in base Crateris Borealior, communis cum Hydra. LongituCXXXVII. gitudinem verò eo tempore circiter 17. gr. Latitudinem Australem 27. 20. Dec: mediâ 4. mat: oculari Observatione apparuit Cometa, vel aequare, vel superare Stellas Fixas, etiam primae magnitudinis. Quadrante post 5. observata est altitudo Cometae non multo antè, quam Meridianum attingeret 13. gr. 30. min: Distantia Cometae à Spica Virginis 31. gr. 25. min: Suppositis hisce Distantijs, ex Globo deprehensa est Latitudo Australis Cometae fuisse gr. 27. Long: verò 29. Tertio quadrante ad 6.