# Legatus uranicus 143

Valentin Stansel, Legatus uranicus, SERENISSIMO PRINCIPI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/143

SERENISSIMO PRINCIPI FERDINANDO MARIAE, Utriusque Bavariae Duci Electori Dicata. A Nno 1664. Exeunte Novembri, ùt aliundenunAciatum est, jam exortus, Ingolstadij 18. Decem. h. 6. matut: primò nobis visus est infra Tropicum Cancri sub rostro Corvi, barbâ directè à Sole versùs Occasum hyemalem protensâ, & latè, quâ terminabatur, diffusâ. 19. Decemb. Nubes. 20. Dec. Intrà Craterem & Corvum. 25. Dec. 4. matut: infra Ventrem Hydri, quà ei Crater insistit, sub eodem Tropico comparuit. Caput hâc die, apparente Diametro, ferè par Veneri. Barbam albicanti luce splendidam ad 30. gr. evibrare visum. 30. Dec. h. 9. vespert. in Lepore velut crinitus apparuit. Ob Lunae viciniam enim cauda discerni non potuit. Porrò eundem hunc cum priore Cometam esse, confirmant Observationes Tridentinae, quae 28. Dec. eum prope Canem Majorem, celeriori quam initiò, motu progressum, ex matutino vespertinum, ex barbato caudatum evasisse testantur. CXXXIX. 31. Dec. Inter Leporem & Eridanum jam multùm supra Tropicum evectus conspiciebatur. Anno 1665. 1. Jan: 12. noctis ad Australem, & eâdem dic 9. vespert. ad Borealem Eridani ripam constitit. 2. Jan: prope os Ceti. 3. Jan: Ceti mandibulam attigit, Syrma Orienti adversum trahens. 4. lan: Aequatorem superavit.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
