Latin
OBSERVATIONES
Valentin Stansel, Legatus uranicus 148
Unproofread scanNot analysed yet
visus non fuit ob continuas nubes. Apparuit autem 1. Januarij Vesperi horâ 5. infra Tauri oculum ad Eridanum prope Aequatorem, destitutus omni caudâ; quia tunc erat in oppositione cum Sole, aut circa oppositionem Januarij, denuos comparuit (recuperata jam caudâ) in Ore Ceti, ità ut horâ5. vespertinâ Cometa eclipsârit caram stellam Oris Ceti a qua circa 9. recesserat ad dimidium gradum. Quod bene notent aliorum locorum Observatores, ad determinationem parallaxeos, in ordine ad altitudinem Cometae illius diei. Quoad Prognostica NB. Cometam videri ortum circa Scorpionem, &inde perpetuò transijsse per Constellationes Aqueas, Hydram, Corvum Marinum, Craterem, Argonavim, Nimbosum Orionem, Eridanum, Cetum, &modò 9. Januar. stare in constellatione Piscium. Quando autem Cetum intrâsset, projecisse caudam versùs Orientem; &si altiùs versus Polum ascenderit, habiturum caudam falcatam; ex necessitate Naturae. TnCXXXXIV. Triplex autem illa Cometae (quae hactenus in hoc contigit) circa Caudam variatio, rarum est experimentum. Quod ità attonitum fecit quendam ad S. Magdalenae Wratislaviae, ut pro concione dixerit, in festo Epiphaniae, tres apparere Cometas. Observatio Pragensis, Professore Matheseos ibidem