# Legatus uranicus 150

Valentin Stansel, Legatus uranicus, R. P. BENIAMINO SSLAIER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/150

29. à Pleiadibus gr. 23. 30. m. A pede Occidentali Orionis gr. 41. Caudae longit: gr. 10. 8. Distantia illius ab Oculo Tauri gr. 30. à Plejadibus gr. 24. Cauda gr. 5. quanquam intrà eandem Observationem cauda variabat, nunc major, nunc minor apparens, maxima circa occasum. 9. Exiguo tempore intrà nubium intercapedinem apparuit, modicùm progressus, à latere habens stellam, quae est supra Oculum Ceti. 10. Intercalaribus nubibus apparuit exiguus, & ex praecognitis noscibilis. Porrò semita illius cursûns indicat à signo Columbae Noë, aut Argo navi ortum habuisse. Videtur autem esse superlunaris, seu aethereus, & quidem valde altus, cùm nullam habuerit notabilem parallaxim Horizontalem. Porrò, si, ut cecinit Manilius, nunquam futilibus excanduit ignibus aether, & DEO placet asterismis coelestibus, utpote ab hominum institutione, & acceptatione, notis, pro signis suae in nos adversionis uti; sicut olim Gen. 9. in signum foederis assumpsit arcum coelestem: cùm hujus Cometae cursus ab Argo navi caeperit, & trajecto Eridano in Ceto seu Balena desinat, videtur in mari, aut Civitatibus maritimis eventus portendere extraordinarios. Cujus etiam praecursor matutinus in Hydra praelusit: si tamen ab hoc CXXXXVI. hoc diversus est. Ex cursu enim ipso & semita videtur idem Cometa, qui in Decembri apparuit sub Corvo circa Hydram, in Januario potuisse apparere circa Eridanum, praesertim cùm cursus illius ad initium celerrimus fuerit. Observatio Znoymensis, Authore R. P. GEORGIO BEHM. Philosopho & Mathematico insigni. Facta in Elevat. Poli gr. 48. 49. min: una cum Tabula Astronomica, sculpta & impressa; Expensis

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
