Latin
CELSISSIMI PRINCIPIS
Valentin Stansel, Legatus uranicus 152
Unproofread scanNot analysed yet
Longè altiorem Lunâ fuisse, indè patet, quòd singulis diebus, eandem opticè distantiam respectu vicinarum stellarum, à Meridiano procedendo usque ad occasum, servaverit. QUAESTIO I. At quantò altior? Diversorum sub eodem Meridiano locorum Observationes exactè patefacient; unde etiam magnitudo Cometae deducitur. Est autem Znoymensis longitudo 40. gr. 30. min: Porrò materiam ejus non fuisse exhalationes terrestres indè fit manifestum, quòd eae ultra 12. Levcas Tevtonicas non ascendant, uti norunt Meteorologi. QUAESTIO II. Unde igitur ortus est? Censeo ortum esse ab erraticorum siderum, sigillatim invisibilium, unum verò opticè sidus conficientium, confluxu. Neque enim recentiori Astronomiae ignotum est, dari, non dico plura quàm 7. sed innumera astra planetica; quandoquidem Tubus Galilaei, non modò 4. Jovis Satellites deprehendit, verùm etiam tres alios Saturni, qui quandoque unum cum illo Opticè sidus conficiunt. Quin &tam copiosum aliorum siderum naturalem intuitum effugientium gregem repent, ut plures quàm CXXXXVIII. quàm senas magnitudinum differentias, in solis erraticis adstruere necesse habuerit.