# Legatus uranicus 154

Valentin Stansel, Legatus uranicus, QUAESTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/154

Timeant ergo Turcae, non Christiani. Observatio Olomucensis, Authore P. SIGISMUNDO HARTMAN, Tunc in eadem Universitate Philosophiae ac Matheseos Professore Ordinario. NNO1664. post dimidium noctis, quae diem 25. C seu Natalem Domini consequitur, hora 3 matutinâ, visus est Cometes, & primùm à me observatus in montanis, Silesiam a Moravia dirimentibus, loco admodum opportuno: scilicet in Arce Janowicensi, 5. milliaribus Olomucio, versùs Septentrionem, dissitâ; in altitudine Poli gr. 49, 50. min: in longitudine verò, in eodem fere cum Vienna Meridiano. Fuit autem Distantia ejusdem (dum quadrante post tertiam à media nocte meridiaret) a Sirio 42. g. o. min: ab Alpharad autem, seu Corde Hydrae 30. gr. 45. min: adeoque valde Australis ejus situs, scilicet in velo Argonavis. Caudam ingentem sursum versus inter Occidentem & Septentrionem projecit versùs Stellam informem CL. mem 3. magnitudinis, quae propinqua Aequatori, & quasi media est inter Sirium & Regulum, seu Cor R. ferè illam contingendo: adeóque per Gradus, nunc quidem 20. nunc 28. nunc etiam 37. radios à Sole receptos ejaculando. Constantiùs tamen perseverabat in longitudine graduum 28.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
