Latin
QUAESTIO
Valentin Stansel, Legatus uranicus 158
Unproofread scanNot analysed yet
Cauda jam nonnihil diminuta se se ostendit adhuc quasi parallelam Eclipticae: nonnihil tamen in fine versus Aequatorem declinando. Id quod posterioribus diebus semper magis &magis fuit observare. Extendit se autem ad gr. 11. usque ad initium Pedum Tauri, seu ad duas illas valde sibi vicinas 4. magnit: quae inter Oculum Tauri &Lucidam rictus Ceti interjacent, ità tamen, ut huic viciniores absint tantum 8. gr. 10. min: Ab Oculo Tauri vero gr. 18. ferè. Deinceps autem etiam noctu Cometa observatus, non multùm in cursu suo accelerare visus, &denique cum ijsdem stellis fixis paulò post horam primam noctis occubuisse deprehensus est. Unde ingens ejus hoc tempore altitudo, &super omnem aëream regionem longè sublimior elevatio non obscurè colligitur. Die 8. Jan: Horâ 7. 15. min: ampliùs. Rursus dum Cometa Meridianum transiret, ejus altitudo accuCLIV. accuratè &tertiò iteratâ Observatione deprehensa est 46. gr. min5 1. Distantia ejus à Lucida Ceti 71, à Stella verò 4. magnit: quae adhuc in rictu supra Lucidam 5. gr. elevata est, &ad quam Cometa Caudam ejaculando terminavit, distabat Caput Cometae gr. 6. min: 10. Cauda Cometae fuit tantùm gr. 6. min: 10. Cursus Cometae jam assiduè tardior, promovit die uno se se tantùm gradibus duobus. Die 9. Jan: Coelum obductum, Observationi sidera subduxit. Die 10. Horâ 7. altitudo merid. Cometae gr. 48. o. min: Horâ 7/ altit: Cometae 46. gr. 20. m. Plejadum exaltatio Meridiana gr. 63. 5. min: Distantia Cometae à Lucida Ceti 1I. gr. 6. m. à Lucida Arietis gr. 14. 30. m. Lucidae Ceti à Lucida Arietis gr. 23. 30. m. Horâ 9. meridiante Regel, altitudo Regel 31. gr. 20. m. Altitudo Cometae 37. gr. 30. m. Cauda Cometae tantùm 6. gr. Die 11. Horâ 8½ Cometa altus fuit gr. 42. cùm Oculus Tauri meridiaret. Gradibus ab Horizonte