# Legatus uranicus 158

Valentin Stansel, Legatus uranicus, QUAESTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/158

Cauda jam nonnihil diminuta se se ostendit adhuc quasi parallelam Eclipticae: nonnihil tamen in fine versus Aequatorem declinando. Id quod posterioribus diebus semper magis & magis fuit observare. Extendit se autem ad gr. 11. usque ad initium Pedum Tauri, seu ad duas illas valde sibi vicinas 4. magnit: quae inter Oculum Tauri & Lucidam rictus Ceti interjacent, ità tamen, ut huic viciniores absint tantum 8. gr. 10. min: Ab Oculo Tauri vero gr. 18. ferè. Deinceps autem etiam noctu Cometa observatus, non multùm in cursu suo accelerare visus, & denique cum ijsdem stellis fixis paulò post horam primam noctis occubuisse deprehensus est. Unde ingens ejus hoc tempore altitudo, & super omnem aëream regionem longè sublimior elevatio non obscurè colligitur. Die 8. Jan: Horâ 7. 15. min: ampliùs. Rursus dum Cometa Meridianum transiret, ejus altitudo accuCLIV. accuratè & tertiò iteratâ Observatione deprehensa est 46. gr. min5 1. Distantia ejus à Lucida Ceti 71, à Stella verò 4. magnit: quae adhuc in rictu supra Lucidam 5. gr. elevata est, & ad quam Cometa Caudam ejaculando terminavit, distabat Caput Cometae gr. 6. min: 10. Cauda Cometae fuit tantùm gr. 6. min: 10. Cursus Cometae jam assiduè tardior, promovit die uno se se tantùm gradibus duobus. Die 9. Jan: Coelum obductum, Observationi sidera subduxit. Die 10. Horâ 7. altitudo merid. Cometae gr. 48. o. min: Horâ 7/ altit: Cometae 46. gr. 20. m. Plejadum exaltatio Meridiana gr. 63. 5. min: Distantia Cometae à Lucida Ceti 1I. gr. 6. m. à Lucida Arietis gr. 14. 30. m. Lucidae Ceti à Lucida Arietis gr. 23. 30. m. Horâ 9. meridiante Regel, altitudo Regel 31. gr. 20. m. Altitudo Cometae 37. gr. 30. m. Cauda Cometae tantùm 6. gr. Die 11. Horâ 8½ Cometa altus fuit gr. 42. cùm Oculus Tauri meridiaret. Gradibus ab Horizonte

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
