Latin
QUAESTIO
Valentin Stansel, Legatus uranicus 162
Unproofread scanNot analysed yet
faciebat Cometa rectam omnino lineam cum duabus in Pegasi pectore Stellulis, &novum velut cingulum Orionis aemulabatur; quod non Olomucij tantum, sed &alibi fuit observatum; clapso autem trihorio circiter à praedicta linea sensibiliter recesserat, &declinatio illius 13. propè minutis (quae respectu caeli sunt sensibilia, &unam propè lunae semidiametrum aequant) opticè &quoad aspectum nostrum defecerat, physicè autem &reipsa oportuit eam crescere, quia declinationem augebat Cometa per diem naturalem, ut constat ex illiustunc latione propria, uno circiter gradu, atque adeo per trihorium 8. circiter minutis reipsâ magìs ab Aequatore recesserat versus Boream, quia tamen nihilominus vicinior erat horizonti, 24. circiter gradibus, super eum elevatus, apparuit 13. minutis australior adeoque declinationis parallaxis erat 20. aut 21. minut. Hanc parallaxin, quae aliquanto minor est, quam altitudinis, CLVIII tudinis, reduxi ad parallaxin verticalem, &inveni esse 28. minutorum. Luna verò in eadem altitudine longè majorem parallaxin numerat; superlunaris igitur fuerit Cometa oportet. Ex hac porro loci visi &veri differentia sequitur ut minimùm 112. semidiametris terrestribus eum a nobis remotum fuisse; quae distantia licèt admodum notabilis sit, si tamen longè majorem Cometa à parte rei non habuit, sequitur eum mole terraqueâ minorem fuisse. Observatio Pragensis à 20. Dec. 1680. usque ad 21. Febr. 1681.