# Legatus uranicus 17

Valentin Stansel, Legatus uranicus, OPERATIO PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/17

PROPOSITIO Observationes Latitudinum, Longitudinum, Declinationum, & motûs Cometae, à Die 13. Decembris, & deinceps. le 17. Decembris, eâdem horâ, hoc est, tertiâ sub ortum: Cometae locum apparentem ad Eclipticam, investigavimus; jam tum enim sensibiliter à primigeniâ statione, deserto Corvi asterismo, in occasum simul, & in Austrum, superato non nihil Capricorni Tropico, abscesserat; obversâ in Leonem caudâ, formidandus; longéque quàm heri, & nudius tertius augustior, & jubâ prolixiore. Porrò Spicam Virginis, & sinistram Crucis, ut heri feceramus, adhibere placuit: fuitque, instrumento acceptum, intervallum, Spicam inter, & Cometam, gr. 29. 15. Inter sinistram Crucis, & Cometam, gr. 35. 2. hinc per Triangulorum Canonem, invenimus Latitudinem Cometae gr. 27. 41. Longitudinem, gra. 3. 1. Declinationem, gr. 25. 41. Motum, gr. 2. 41. Nolumus Lectori, prolixo calculo retexendo, molesti esse; solùm dicemus: quo pacto, motum ejus diurnum, à die 16. ad 17. elicuerimus. Cogita Triangulum Sphaericum ABC. in quo FIG: IV. PoXII. Polus Australis Eclipticae, C. Quadrantes in Ecliptica terminati, CB. CA. Via, seu linea motûs apparentis Cometae, DE. suerit itaque Cometa die 16. in D. & 17. pervenerit ad E. Quoniam nota est Latitudo illius, die 16. nempe gr. 25. 40. erit, complenientum illius, grad. 64. 20. Similiter, quoniam nota est Latitudo illius AE. nempe gr. 27. 41. erit complementum illius, grad. 62. 19. Praeterea, quia nota est Longitudo, die 16. nempe, grad. 4. 54. & die 17. grad. 3. 1. si una ab alia subducatur, remanebunt grad. 1. 53. pro arcu AB. hoc est pro angulo ACB.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
