# Legatus uranicus 173

Valentin Stansel, Legatus uranicus, QUAESTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/173

Febr: in circulo suo grad: 129. confecit. Colligitur 4 Cometam perigeum & terrae vicinissimum fuisse a 4 ad 5 Jan cum velocissimè moveretur, indéque rursus ascendendo 29° Jan. duplo, 13' Febr. triplo, & 12 Martij quadruplo fuisse altiorem, quàm fuerit in perigeo. Cùm verò eâdem in motu proportione creverit, quâ eum decrescentem observavimus, potuit absolutè totidem ante 5 Jan: diebus nimirum 46. esse spectabilis, quot die bus post 522 à plerisque est observatus: per accidens autem est, aliquo tempore ipsum soli tam fuisse vicinum, ut ex radijs ejus emergere, atque adeo à nobis videri non potuerit. Proinde arbitramur eum, non 20' Dec:, quod aliqui opinantur, sed inulto ante accensum, minorem licèt atque altiorem, sub solis radijs latuisse, praesertim cùm eo die jam horribili syrmate fulgentem conspexerimus. Colligitur 5° à 20? Dec: usque ad finem suae apparitionis, eum verticalem fuisse omnibus illis, qui degunt inter grad. 14. elevat: poli Austr: & grad. 31. 52. poli Bor: id est, Zonae potissimum torridae, & parti BoCLXV. ti Boreali temperatae: nunquam verò Evropaeis verticaliter incubuisse. Plura fortasse, de hac verticali observatione dabunt Americani, a quibus alterum Legatum uranicum expectamus. Colligitur 6° Cometam hunc occidentalem non potuisse esse eundem cum illo orientali à 141 Nov: usque ad 4. Dec: ante solis ortum observato, qui in dies soli factus vicinior, putabatur à multis solem motu proprio primum assecutus, demum etiam antecessisse, atque ita post ejus occasum deinceps iterum apparuisse.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
