Latin
QUAESTIO
Valentin Stansel, Legatus uranicus 175
Unproofread scanNot analysed yet
intersecent, ad intersectionem illam, seu viam Cometae occidentalis, servatâ motûs sui proportione ab alijs annotatâ, delatus est orientalis circa II. Dec. (41 Dec. enim fuit in gr. 13. sst lat. austr. gr. 2.) quo die occidentalis noster jam fuit in gr. ferè 23. T lat. Bor: gr 4. distabat igitur uterque I1 Dec. in circulo Cometae occidentalis à se plusquam 10. gr. ; &insuper Cometa orientalis, necdum soli conjunctus fuerat (cui conjunctioni variationem viae aliqui adscribunt) utpote 9. adhuc grad: ab eo remotus. Unde evidenter concluditur, dato etiam, quòd viam suam Cometa orientalis deseruerit eundem cum occidentali esse non potuisse, quod inprimis ostendere intendebamus. Hinc etiam reliqua; ut altitudo meridiana, duratio quotidiana supra horizontem &c. facilè deducuntur. Magnitudo, quia determinatam supponit altitudinem, sine hac, certa statui non potest. Prognostica Astrologis relinquuntur. Obser