# Legatus uranicus 25

Valentin Stansel, Legatus uranicus, RESOLVTIO PROBLEMATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/25

praecipitare: adeò, ut die 28. cum eum, tam enormi intervallo, à loco, in quo eum deserueram, discessisse viderem; primo intuitu, suspicari caeperim, si fortè alius, caelo, noviter effulsisset Cometes. Et verò, non paucis imposuit, tam vehemens Cometae saltus: quorum aliqui ex nostris PP. mihi asseverabant, visos sibi, sub hoc ipsum tempus, geminos in caelo, Cometas. Triduum intercesserat, quo illum nobis, inclementior aether, abstulerat ab oculis: quo factum, ut, dum eum, ex opposito Virginis, venor; à fronte Cancri, ad grad: 13. 16. m. Longitudinis promotum mirarer. Quae tam intempestiva anticipatio, occasionem (ut dixi) multis dedit, errandi. Ex quibus, P Iacobus Cocleus Belga, Astronomiae satìs gnarus; qui ex Siarâ, ubi Missionarium agit, (est hic locus, in Elev: Australi grad: 6. circiter, supra Olindam Pernambuci, tenuis Lusitanorum colonia) ad P. Iosephum de Costa, Brasiliae Provincialem, scribens, indubitanter asseruit, cum 26. Decembris, (quo tempore, caelum turbatius, in fulgura, coruscationes, & tonitrua, exarserat,) planè desijsse: visúmXXI. súmque sibi deinde alium, die, S.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
