Latin
3
Valentin Stansel, Legatus uranicus 3
Unproofread scanNot analysed yet
ILLUSTRISSIME DOMINEDOMINI COMES MECOENAS GRATIOSISSIME. Dest Legatus ex Orbe novo in antiquo, &quidem Legatus Uranicus, hoc est, Coelestis in terra. Vidit Gentilitiam Stellam Tuam in Oriente, &venit ad Te Americanus ex occidente. Audet autem divertere apud Te, quia Illustrissimae Tuae Munificentiae ità placuit jubere. Per tam longum iter defatigatus prope concidit ac perijt, sed Tua benevolentia eum deperijt &Et ubi commodiùs potuisset divertere, gratiosè erexit. quam in Illustrissima Domo Tua, quae pridem omnium bonarum artium ac scientiarum fuit, &est, universale Diversorium &Aula. Est Legatus coelestis; veneratur Te primae magnitudinis lucidissimam ac utilissimam stellam n suAuese i. 7). ROMA *in sapientissimo Appellationum Collegio, quod in hoc solùm videtur esse dissimile Firmamento, quòd in ejus Justissimo Zodiaco sol quotidie moretur in Libra. Est Legatus literarius, &per hoc planè tuus. Quidquid enim literarium, doctum ac eruditum est, hoc tibi ad palatum est. Renovas exemplum nostri Caroli IV. qui monitus in longiori Carolina Disputatione, tempus esse Coenae, respondit: Disputationes Sapientûm, Coenae Regum. Tibi &coenae &prandia. Dummodo literarium sit, jam sapit.